Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
Anno 1381. veniunt in Prussiam Comes Starke de Marchia Comesque Clevenensis. Marschalkus convocata copia cum preceptoribus et supradictis ducibus conveniunt citra Ynsterborg et venit rumor, quomodo duo ce divertissent de navibus ad Lithwanos et quia tempus fuit intemperatum, revertuntur.
Kynstut cum suis baioribus et paganis multis facit pontem trans vulgariter Ynsterpisken, ut intraret Laukisken, et alia pars exercitus in Nadrow; unus vero profugus fecit avisionem unde Marschalkus cum multis ruit in arma prope Kuleyn, erecto vexillo, disponit se ad pugnam. Quidam cristianus venit de exercitu Kynstut vocabulo Cruse, qui notus fuit Prutenis et notificavit facta Kynstutensia. Quo comperto, convertit se cum exercitu suo celeriter in Ragnitam in die penthecostes, et hoc tempore inundatio erat fluviorum. Marschalkus mittit festine prefectum de Ynsterburg cum 100 de Sambia, qui veniunt in flumen Drause, ubi inveniunt 3 paganos, quos captivant, alii quidem per[256]transibant, tanta quoque inundatio in desertis erat, quod cum fatiga parva flumina cumpulsi sun transnare.
Rex Jagel hoc tempore per nuncios obtinet a Magistro Wynrico, ut ad emn dirigeret fratres ad venationem in Dowidisken: habita consultacione missi sunt Magnus commendator de Elbing Vricke, advocatus de Dyrsow etc. Quo facto Jagel adduxit duos duces, sc. Witaut, et Ywan vulgariter dictos et Waydelen Baiorem etc. Quos omnes Magnus commendator vocatos ad prandium in deserto regaliter tractat. Similiter fecit in tercia die; ante prandium venabantur; peracto prandio, tractatus mutuos habebant et inter regem et ordinem pax facta est et in 5ta die redeunt a stacione.
Hoc anno Rex Algart obiit et filius eius Jagel erigitur in regem et hie opposuit se germano patris sui Kynstut, quod displicuit ei. Misitque legatos ad Magistrum Wynricum, qui obtinuerunt a Magistro, et consultacione preceptorum misit Magister Commendatorem Brandenburgensem de Hoensteyn cognomine, advocatumque de Dirsow de Luchtenberg, quorum [258] interpres fuit dominus Thomas Surwille, paganus origine et veniunt in Lithwaniam ad Tratten, et a rege, ut decuit, regaliter sunt suscepti et amicabiliter tractati.
Et rex ait commendatori: Compater, que est causa adventus vestri? et respondit: libenter, si fieri posset, ordinaremus, ut vos et patruus vester cum ordine convenirent in unum et ut captivi absolverentur et ut ex amicilia cum episcopo Warmiensi et terris Osterrode, Ortelsburg et Garten pacem haberetis, similiter tota Russia in dextra parte sita et ut hec firmarentur. Post hec transeunt in Wiliam, ubi steterunt 3 diebus et 3 noctibus, cum Rege Jagel secreta tractantes et revertuntur in Prussiam.
Rex Jagel misit ad Magistrum Wynricum, voluit confirmare tractata, cristianus fieri et de cetero ordini non nocere in evum.
Magister Lyvoniensis in copia transit in Samaitarum terram, Medeniken dictam, quam vastat, occidit etc. viros, mulieres et pueros, in numero 700 eduxit, 14000 equos sellatos similiter in profectum suum.
Pagani cum copia intendunt in Prussiam et concurrunt et inveniunt equos sellatos alligatos rubis, quos receperunt sibi in profectum.
Post hec eodem anno Wigandus de Beldersheym de Ragnita cum paucis transit in terram vulgariter Pickegallen, [262-(260)] quam combussit et 100 viros captivavit preter occisos, similiter 200 equos eduxit cum captivis.
Caput XXIIIDeinde frater Kun de Hattensteyn Marschalkus cum Rege Kynstut de nutu utriusque diem placiti statuunt. Interim Rex misit filium suum Wytaudum navigio cum multis signanter ad locum stacionis prope Mergeburg et Jurgenburg vulgariter, temptans, si quis descenderet Mimilam. Fratres eciam de Mergenburg mittunt Cellerarium cum 6 Witigenses vulgariter dictis; qui cum veniunt ad stationem paganorum, quorum adventum cum cognovissent, querunt a Cellerario, quo velit, et ayt: in castrum Beyeren; consequenter querunt de castri qualitate et habitu, et respondit: veritatem fatear: pauci sunt ibidem fratres sani. Sex eciam missi sunt in Ragnitam pro victualibus; unde pauci modo sunt in castro fratrum. Wytaut huiusmodi annunciat patri Kynstut, Kynstut continenter Jagel regi et festinant omnes milites cum Kaributo fratre regis in obsidionem Bayeren in tribus partibus fortiter impugnantes, fossata impleverunt, suburbiumque volunt comburere; sed de castro viriliter [262] resistunt et propellunt paganos, cognoveruntque fratres, quod impotentes essent ad defendendum suburbium, imo soli succendunt ipsum et flamma angustiabat fratres, quia secretum domus igne consumptum fuit duoque fratres in terra ante in exercitum, preceptores ambo, cum igne noctu dieque sagittabant et telis sine infermissione. Sed cristiani quantum poterant ex utraque parte se defendebant ab igne. Reges quoque cum tanto exercitu steterunt ibi a Sabbato in feriam 5tam, in qua odio deposito pax facta est. Interim Marschalkus precessit ad diem statutam cum fratribus, qui erant tunc cum equis in Ragnita; duos eciam Wytingenses mittunt fretare sursum, qui pridem venerant deorsum, qui viderunt paganos equitantes et cito revertuntur in Ragnitam, commendatori dicentes de exercitu paganorum grandi, unde frater Wigandus de Beldersheym cum Schalwensibus venit cito in Beyeren, cuius adventum pagani percipientes descendunt sine bello.
Ante tempora narrabatur, quomodo filius Algardi esset rex in Ploskow. Ruteni vero putabant in nullo eventu habere regem paganum et vi expulerunt eum. Postea Schirgal cum magno exercitu intrat Russiam, proponens obtineri vi Ploskow; sed Ruteni opidum defendebant, unde Schirgal mittit legatos Magistra Lyvoniensi, vocans eum, promittens ordini dare terriculam perpetuo possidendam, ut eciam festinaret, quia Ruteni cum potentia resisterent ei nec curarent multitudinem suam, imo supplicat [264] subsidium a Magistro, qui cum preceptoribus suis cum magno exercitu venit in Ploskow, pugnans contra paganos et stetit XI. diebus ante Ploskow, nec voluit abcedere. Schirgal in continenti Magistro terram promissam presentavit, in qua Magister edificavit domum neminem advertentem.
Interim rumor ortus est, quomodo Kynstut perturbare vellet cum exercitu terram Samaytarum Medenyk dictam, dixitque hiis, quos convocaverat, quomodo proponeret intrare Poloniam vel in terram Bartensem, pertransiens quoque Mimilam; decepitque paganos, qui cognoverunt astuciam suam, cum non complevisset promissa.
Hiis diebus a sabbato in dominicam post festum sancte Luce Castrum Osterrode novum cum antiquo plene exustum est.
Consequenter hiis temporibus feria 3a in die sancti Valentini Magister cum preceptoribus suis, specialiter cum Marschalko, fratre Kon de Hattensteyn, Magno commendatore Rotchero de Elner in hoc conveniunt, ut cum duobus exercitibus terras vastarent, sc. Salseniken cum uno et Tracken cum alio. Sed propter aure distemperanciam et fluviorum inundationem propositum mutaverunt. Terram tamen unam intrant, quae eciam fuit avisata, ita quod iussu regis populus mobilia sua portabat ad castra, quam circuibant, vastabant in decimum diem et cremabant.
Rex Kynstut misit filium suum cum 500 in Perlam [266] contra cristianos, et relatum est regi, quomodo prefectus de Barten et de Rastenburg cum commendatore de Osterrode essent in custodia; unde rex in continenti revocat filium suum, prohibens ne procedat et ita Wytaudus rediit ad patrem et pertransiens terras, vidit exercitum cristianorum et cepit invadere eum, quod advocatus episcopi videns cum erecto vexillo irruit cum XIII in eos et captivatur et cum eo Alexander, fique clamor in exercitu, quomodo pagani cristianos invadant, occidant. Quare Marschalkus cum suis insurgit contra eos; ipsi vero fuge presidium quesierunt, in qua fuga multi occisi sunt et captivati; in brevi enim 2 pertransibant miliaria nec equi cristianorum fatigati poterant sequi. Rex quoque dedit Marschalko captivos libere et orat Marschalkus regem, ut permitteret structuram in vallo inviolatam et ita redeunt domum.
Frater Rubinus de Els Magister Lyvoniensis cum suis preceptoribus hiis temporibus intrat terram Samaitarum, hostili incursu vastans 14 diebus et preter occisos, 350 viros cum magna equorum preda ante festum corporis criti deducit. De suis nobilibus S6 perdidit, multi quoque de bayoribus sunt occisi.
Wygandus commendator de Ragnita predictus vastabat in longum et latum terram inavisatam Romeyen dictam igne, virorum, mulierum et puerorum occisione 200; 50 vero captivi [268] cum preda pecorum et equorum multa deducta. Terram quoque vulgariter Wylie multipliciter devastavit.
Jagel rex vicit Wiliam castrum; quod cum Butandus cognovisset, in vindictam cum forti exercitu venit, sperans castrum dictum recuperare; unde rex Jagel exiit ad eum et invasit et ultra 1000 hominum in occisione ceciderunt et ita Butandus fugit et cum scandalo in longas processit patrias.
Нес acta sunt eo tempore, quo Kynstut in Russia fuerat et cum scandalo expulsus a Rutenis, qui de suis 500 occiderant, veniensque domum invenit terram suam devastatam. Reperit quoque castrum Egollen combustum et ita Kynstut multis dampnis fuit flagellatus et hystoria vulgariter optat ei ve et maledictionem reproborum.
Marschalkus indixit reysam contra Lithwanos anno 1382. tempore frigoris et nivis. Cumque terre approximaret, turbam in 3 divisit, prima cohors transiit in castrum Brisc; sed cito abscesserat, 2a in terra Punnow visa est, 3a in Aliten erectis vexillis hostilia exercebant opera undiquaque; in nocte simul conveniunt, quiescentes in Samenike prope Stagnum, in qua nocte pascuarii a paganis affliguntur. Quorum paganorum capitaneus Wylaut fuit, qui cum 300 eos invasit et aliquos occidit signanter 4 famosos; advocatus episcopi captivatur, in cuius vindictam Marschalkus misit celeriter vexillum Wytingorum cum certis [270] preceptoribus et peregrinis, qui paganos in fuga persequebantur et mulli occiduntur. Wytaut vero et quidam miles evaserunt; multos eciam equos abstulerunt ei sani in nocte ad stacionem sunt reversi. De mane iterum ad expeditionem procedunt, in nocte stantes et frater Gotfridus prefectus et frater Johannes de Strose missi, inveniuntque Lithwanos in villa fortiores se; unde vexillum Wytingorum in fugam convertitur. Johannes de Strose vulneratur, quidam frater occiditur etc. Ad huiusmodi clamorem festinant vexilla fratrum et profugos paganos persequuntur usque prope Tracken et post vastacionem IX dierum, antequam redierent, ad locum victualium cum 600 captivis et preda innumera veniunt in Prussiam.
Post pascha navigio per Mimilam descendit Kynstut cum bombardis ante Jurgenburg vulgariter. Quod conspiciens frater Johannes de Pfirt cum tot Witingensibus, quot due navicule ferre poterant, paganos presentes ibidem convertit in fugam, occiditque multos et 60 ducit in captivitatem. Commendator vero domus frater Johannes de Meldingen huiusmodi exercitum videns, suburbium funditus incineravit; 3a die pagani impugnant castrum, sed cristiani virili resistentia convertunt eos retro. Et quia rex cum marschalko constituerat diem paciti, abcessit multis ibidem amissis.
[272] Rex et Marschalkus conveniunt et sine fine recedunt; in hac eciam dieta erant commendatores de Balga, frater Rothgerus de Brandenburg, Wygandus de Beldershym.
Commiserat quoque marschalkus prefecto de Ynsterburg, ut quam cito pax terminaretur, se diverteret ad deserta, qui accceptis 60 viris, predatur in Czuppa vulgariter, venit ad Stagnum Saleiden, ubi invasit 18 viros, de quibus 16 captivavit, 17 occiso, sed decimus octavus pedester currit ad rubeta; sed omnium equos depretavit, cum quibus se convertit domum.
In estate sequenti Kynstut vicit castrum Wille et cum, suis armavit. Jagel vero celeriter post revicit ipsum. Hoc modo Wytaut veniens ad vallum belli gracia; Jagel vero obtinuit triumphum; sed ex utraque parte 300 sunt occisi. Huius rei rumor venit ad aures marschalki, qui ea Magisro intimavit. In cuius presencia frater Kun de Hattenstein stans a magistro licenciam petens, ut ipse possit Regi Jagel subvenire. Magister cum preceptoribus suis habita consultacione celeriter misit Marschalkum, commendatorem de Balga, fratrem Rothgerum commendatorem de Brandenburg, qui fuit dux et plures alios, qui cum vexillo Marschalci intrant terram paganorum in auxilium regis Jagel; venientes quoque prope Egollen, [274] castrum inimicorum impygnant et succendunt, et in continenti pagani domum dederunt et descenderunt.
Continuo transeunt ad Regem Jagel inobsidionem Tracken vexillis extenss. Quibus visis, rex retro abiit hi planiciem, ignorans an amici vel inimici essent. Quod cum cognovisset per nun cios marchalci ipsos sibi in auxilium venisse, omnes pagani in jubilo letabantur. Misitque Jagel rex Schirgal ad marschalkum et amiciciam mutuam solidabant. Statim Marschalkus stacionem suam prope stagnum statuit. Jagel vero in pristinum locum. Quare in castro terrore concussi propter Teutonicorum succursum sequenti tercia die domum dederunt el terram conjacenem, que Jagel continuo dedit Schirgal, qui transiit ad latus paganorum.
Deinde rex Kynstut cum grandi exercitu venit prope Tracken. Rex Jagel vero occurrit ei, nec fugit. Cui Magister Lyvoniensis 300 destinaverat in succursum. Kynstut similiter occurril ei ad bellum. Qui cum cognovisset, Lyvonienses venisse in succursum Jagel regi, Kynstut cum filio intrat exercitum et peractis placitis, proposuit redire ad suum exercitum et ayt Jagel: nec hoc placet mihi; et sic in dolo ibidem Kynstut cum filio captivatur et ita ambo exercitus discedunt et procedunt in Wylie vulgariter. Kynstut in captivitate strangulatur, Wytaut vinculatur; matrem autem submergunt. Quibus peractis, oritur rumor merore plenus, quomo[276]do optimus Magister Wynricus Knyprode esset defunctus 8. Kal. Julii in die nativit. Johannis bap. hora terciarum, confessus, contritus et optima racione procuratus et unctus, qui 31 et medio annis Magisterii generalis principatum in Prussia tenuit, ex gracia divina speciali, in optimo statu; preceptores quoque in maxima decencia tenuit et ordinis fratres in sancta religione, milites atque clientes in justicia per suam prudenciam, cives et rusticos laudabiliter gubernando, viduis et orphanis compaciendo, terras eciam Lithwanorum in longum et latum vastavit, incineravit, diversis bellis perturbavit et eciam multa loca instauravit, castra inibi edificavit, quedam innovavit in longa distancia, ut notum est paganis. Раиса bella in ordine tempore suo erant. Nec ordo extra vel in terra difamabatur, sed tranquillitas tota fuit. Tempore eciam suo frater Hinricus Dusmer claustrum monialium in Konigsberg edificavit et redditibus dotavit, quod Magister Wynricus consumavit. Ex inductu eciam probissimorum suorum preceptorum largissimas elemosinas statuit, jejunia, venie, oraciones lacrimose et discipline multiplicate sunt temper suo. Quotiens indicta fuerat aliqua reysa in laudem dei et virginis Marie contra paganos, tociens multiplicate sunt oraciones, staciones, missarum solempnia, signanter de sancta trinitate, de omnibus sanctis et de beata virgine in salutem transeuncium ad agones et bella et omnibus ecclesiis eciam villarum, omnesque vocati sunt ad interessendum divinis cristifideles in orationis devocione ne quis hostis ordini nocere [278] presumat. Fama eciam nominis sui diffusa est per universum nec tana benemerita digna laude ab alio Magistro umquam sunt audita. Cui optat historia a deo, sancta trinitate et per invocacionem omnium sanctorum longo sermone vitam et requiem sempiternam.
Caput XXIVKun de Hattensteyn Marschalkus cum preceptoribus principalioribus in magno exercitu proponit Castrum Tracken superare pro utilitate ordinis et tocius christianitatis. Deus vero rector omnium et origo dedit ei cor et intellectum, et ivit in Egollen castrum, quod totum cum 40 viris est deletum. Pridem tamen duos captivaverat bayores magnos. De mane pertransiit celeriter Sloasser vulgariter terram, tetenditque tentoria sua in piano terre Rumsinker, tandem procedunt ad fluvium Strebe, 3a die prope magnum stagnum steterunt 2 diebus juxta Tracken. Advenitque Schirgal et amicabiliter loquitur cum marschalko ver[280]ba que hie non habentur. Et rediit in Prussiam cum suis Marschalkus adducens cuptivos Rutenos etc.