Виганд из Марбурга. Новая прусская хроника (1394) - Виганд из Марбурга
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
In XLma fit reysa et ducunt secum victualia in plaustrum, quod antea non fuit visum. Eo tempore Commendator de Balga fratrem Wilhelmum fecit experiri, an Garten adhuc staret vel non, misitque cum eo XXX viros; domus vero post VI ebdomadarum circulum, quibus obsessa fuerat, Regi Jagel fuit presentata.
[330] Deinde per Marschalkum predictum fit reysa et cum multis peregrinis, signanter cum filio Anglici ducis Lankastensis Comes de Terpi etc. Wytaudus dux interfuit et Samayte ascendunt citra Mimilam. Dux vero Schirgal stetit parte ex altera prope antiquam Kawen, ut prohiberet transitum cristianis, nec potuit, quum vadum invenerunt et pertransierunt et quam cito terram tetigerunt, pagani in fugam se dederunt, quos cristiani persequuntur et multos occiderunt. Tales, quos duces ducunt captivos cum multa preda, quam ab eis abstulerunt.
Dehinc veniunt prope Wiliam, primumque Ragnitarum vexillum pertransivit aquam, ubi quidam miles Johannes de Lutam fuit occisus; impugnantes castrum ligneum cito vicerunt, ubi inter multos occisos quidam rex nomine Karigal interfuit. Et accipiunt cristiani multa bona in castro.
Pons fit trans Nergam et multi cum negociis veniunt ad exercitum de paganis et ut cristiani mutuo negociantur. Dux Conradus cum telo occiditur; steteruntque V septimanis in continuo agone, nocte dieque et pugna, et ex utraque parte multi sunt occisi; dumque se converterent ad partes, captivati et occisi sunt ultra 7000 pro majori parte paganorum; Et Lyvoniensis [332] qui huiusmodi facta fecerat ad sua, Wytaud et Samayte et Pruteni quilibet in terram suam rediere.
Post hec Eredericus Marchio cum multis Comitibus nobilibus etc. venit in Prussiam ud pugnandum contra infideles et a Magistro, ut decuit, honorifice suscipitur et traclatur, secundum omne posse suum. In estate mandatur reysa. Interimque fit dissencio ex parte Anglicorum et Schotorum. Nam dominus Wilhelmus de Duclos Schotus interfectus fuil in ponte juxta summum, qui cum uno pede ad foramen corruerat et viriliter se defendit, ut eciam unus de familia sua cum eo occideretur.
Post hec exercitus proficiscitur omnesque sequuntur ordinis vexillum. Magister vero cum eis in prima sua Reysa et omnia bene erant ordinata in victualibus; de ordine vexillorum diversitas fuit. Ynsterburgenses volebant precedere, deinde vexillum sancti Georgii, post hoc Missenensium, et intrant terram in locum, ubi quondam antiquum Cawen stetit; in quo loco Magister mensam honoris preparari mandavit, sedentque in armis manducantes et bibentes, et a magistro opime tractati sunt, quod eciam a nullo alio magistro auditum est. Properantes in Trakken domum, quam Schirgal exussit; deinde proficiscuntur in Wil[334]kenberg, quam peregrini vicerunt et Wytaud dedi eis paganorum triumphum. Consequenter Magister etc. obtinent Wyswalde vi, quam devastant. Multi eciam ex utra-que parte sunt occisi et signanter frater Algardus Comes de Hoensteyn.
Ritterswerder eodem tempore edificatur eciam in eadem expedicione infra antiquum Cawen. Magister convertit se ad Prussiam cum multis captivis, Rutenis, paganis diversarum linguarum. Тассо de Polonis, et dicunt deo laudes de transitu tarn salubri.
Caput XXIXTandem dux Wytaut precatur subsidia a Magistro contra Lithwanos, unde Magister, cum suis prehabita consultacione, misit ei commendatorem de Ragnita Johannem Rumpenheym, advocatum sambiensem, conradum Lichtensteyn prefectum de Insterburg cum peregrinis teutonicis nobilibus et virtuosis, quorum [336] nomina dimitto. Habebant quidem inter se bellum propter vexillum sancti Georgii, quod ex antiquo uni teutonorum committi solebat, licet mulli resistebant; commissumque fuit domino Ruperto de Schockendorff. Anglici eciam extenderunt vexillum per dominum nobilem de Perfe quod teutoni prohibere contendunt et fit dissencio, donee sopiretur per Wytaudum et conjugem suam et cessavit parcialitas. Et proficiscuntnr intrantes Alyten cum vexillis capiuntque et occidunt 2000. Wytaut interfuit cum potencia sua. Crastino invadunt Karibot regem. Albertus Karsow capitaneus cristianorum invasit eos hostiliter, omnia arma eorum auferebat cum multa preda, occisione et captivitate. Post hec simul redeunt domum cum salute.
Marschalkus Engelhardus Raw cum preceptoribus anno 1391. cum exercitu festinat in paganos. Wytaud similiter cum exercitu ascendens Mimilam premittuntque fratrem Marquardum cum 500 in obsidionem domus; post 3am diem Marschalkus cum multis preceptoribus et fiunt varii conflictus bombardarum, sagittaciones diverse; deinde domus succensa est, unde pagani terrore concussi domum, quum vocati erant, dare noluerunt. Tandem cum Marschalco libenter tractatum habuissent, nec voluit. Wytaud tamen prece obtinuit, ut ab hominibus ignis exingueretur et domus maneret. Marschalcus tamen omnes suscepit [338] captivos, inter quos fuerunt Poloni, qui fuerunt decollati. Quidam vero ex eis dederunt manus Wytaudo, et ab eo suscepti sunt ad graciam. Alios Marschalcus duxit captiwos; domus eciam presentata uit ad manus ordinis, qui consequenter earn Wytaudo presentavit et tenuit earn a temps et revertuntur simul domum.
Eodem anno Wytaudus terram Medenike inavisatam incasit et frater Marquardus cum eo, steteruntque in ea 8 noctibus, visa quoque sunt vexilla teutonorum de Ritters-werder etc.
In estate sequenti Magister Conradus Walroder convenit cum suis, ut edificarent duas domus contra paganos, unam per fratrem Wernherum Tetinger, commendatorem de Cristburg in locum econtra Garten sub eodem vocabulo. Commendator de Balga comes de Kyborg iuvit ad structuram. Brockel factus est ibidem prefectus et armata fuit victualibus etc. Aliam vocabulo Metenborg, frater Johannes de Schonenvelt, commendator de Brandenburg, cum subcencione Marschalci edificavit et ad medium annum cibata; prefectus ibidem fuit Johannes de Wischow; preceptores dicti redeunt ad sua, structuris consumatis.
Wytaudus misit populum in Lihwaniam et veniunt in Welsanen constituique Marquardum in capitaneum, dux Ywanus interfuit et profecti sunt de Ritterswerder; inveniunt terram non avisatam et vastant earn cum occisione etc. et cum multa preda revertuntur.
[340] Episcopus Dobrinensis, frater Ducisse Masoviensis, ex una parte tendens in Lithwaniam venit ad commendatorem de Balga et de Cristburg, a quibus honoratur multo et mittunt eum in Ritterswerder ad Wytaudum pretendens facere unionem inter Pcilonos et ordinem, sed tradicionem querebat, sic et Wytaud, qui ab ordine ad paganos se convertit; stetitque tribus septimanis in Ritterswerder, petens inconjugem sororem Wytaudi et dedit earn ei, ibidem nupciis celebratis, quod ab alio episcopo nunquam est auditum. Wytaud veniens ad paganos amphora pretendens tradimenta. Hortabatur quidem fratrem Marquardum de Saltzbach, ut eum sequeretur, promittens ei castra etc.; sed recusabat, asserens se diciorem eo. Multi eciam negociatores erant ibi et peregrini nobiles, sc. dominus Perse de Anglia etc., qui proponebant ire in Ritterswerder in succursum Wytaudi, quos remisit ad sua, cum venissent ad Tzuppam, dicens: se non egere auxilio eorum, quia convertisset se, et revertuntur in Konigsberg.
Eo tempore dux Johannes Vinaut tenuit domum vice Wytaudi dictam Beyeren, quam ordo cum aliis circumjacentibus instauraverat et misit nuncios ad eum, ut relicta domo cum conjuge et rebus veniret ad eum in Ritterswerder et obedivit et sequitur Wytaudum, a quo dolo circumventus est.
[342] Rex Cracoviensis misit nuncios Wytaudo, qui dicerent, ut domum relinqueret et fundius concremaret, velletque ei terram dare cum castro Wylie, et misit Wytaud dicens captianeo, ut novam Garten preservaret quocunque modo posset; transfretant Mymilam, domum per tradimenta vicerunt. Capitaneusque ait cristianis: mala damus pro bonis; necesse tamen habemus domini nostri favorem et graciam conservare. Burggravius tunc temporis erat in Lithwania; ut compararet necessaria domus, qui a familia Wytaudi est dire vinculatus, reliquos in castro cum rebus suis miserunt domi; de antiqua Garten sine intermissione cum bombardis sagittantes, probantes eius firmitatem nec nocuerunt et ita earn igne incinaverunt usque ad fundamentum, sicut eciam fecerant Ritterswerder. Нес de Wytaudo sunt relata.
In atuhumpno anno 1392. Marschalcus frater Engelhart Rawe cum multidine magna frafrum et peregrinorum festinat in castrum sancti Johannis, parata ibidem mensa honoris per Marschalcum; dominus Appil Vochs de Franken, vexillifer vexilli sancti Georgii, tenuit sedem digniorem, veniuntque in Schirazen et ad spacium sadii de domo descenderunt ad paludem accedunt; pagani vero Marschalco domum presentabant, in qua inventus est gener Wytaudi, de mane procedunt et si tardius processissent, episcopum captivassent, et revertuntur.
[344] Reysa hyemalis ordinacione magistri et suorum fit, in qua Marschalcus statuit capitaneum fratrem Wernherum Tetinger et cum eo magnus commendator et alii preceptores atque peregrini, premissis 4 vexillis sc. sancti Georgii, Gelrencium, Hollandinorum, 4tum Francigenarum et alia quam plura vexilla steterunt ante Garten, ad quod per deserta transeuntes venerant et impugnant cum lapidibus bombardarum castrum et in tercia die victum est et bene 3000 sunt captivati, de quibus aliqui per invidiam sunt occisi, succensa domo, per deserta sunt reversi in Prussiam, in gaudio cum captivis, laudes dicentes deo, a quo omnia etc.
Eodem tempore ordinacione magistri cum exercitu veniunt et castrum Stramel funditus subvertunt.
Post hec ad magnam dietam venit magister in terram Dobrinensem, quam ad ordinis profectum suscepit et protectionem suam die ac nocte et omni hora praevia et matura premeditacione.
[346] Caput XXXWytaud restauravit Garten anno 1393., unde Magister Marschalco frati Wernhero Tetinger mandavit, ut cum exercitu illo festinaret, et cum navibus de Reno descendit flumen Pis in Naram, de quo ascendunt in Leber vulgariter et intrant Stagnum, per quod transfretant ceterius et cum plaustris naves 8 miliaribus ducunt in Mymilam, sperabantque ibi invenire vadum, quod quesivit commendator de Balga nec invenit, Comes Conradus de Kyborg; advocatus de Sambya cum commendatore in alio loco temptant, sequentes conductorem, ubi multi per fluvii inundacionem sunt absorpti preter alios 6 fratres. Advocatus vero Sambyensis cum armis et structuram destruxit et incineravit omnino. Pagani sequuntur et conveniunt; duo quoque peregrini interfuerunt, dominus Johannes Subener miles, tenens vexillum sancti Georgii in terra inimicorum, donee alii superveniunt et in nomine domini transnatabant, in magnis tamen periculis et veniunt ad Marschalcum, qui cum exercitu venit in Prussiam.
Deinde clamor venit, quomodo Magister Conradus Walroder obijsset 3o sc. anno sue dignitatis, ordine vero 24 et se[348]pultus es in Marienburg, cui cronica optat sempiternam requiem in longo sermone.
Eodem tempore Marschalcus cum preceptoribus et domino de Wyrtenberg in magno exercitu, premisso vexillo sancti Georgii, quam (!) tenuit dominus Johannes Nidecker Francigena et conserquenter vexillo beate virginis etc. veniunt ad Grauden vulgariter planantes transitum, quia via profunda, et ad Mimilam, in quo invenerunt naves suas cum victualibus, transfretantes intrant silvam prof undam et inviam et veniunt in terram inavisatam Samaytarum preceduntque Wytingenses, consequenter de Ragnita, de Ynsterburg, deinde vexillum sancti Georgii, deinde ordinis et tota die usque ad vesperam in gladio et igne vastantes cum paganis belligerando, de quibus plures occisi et captivati sunt, juvenes cum adultis, et prima nocte statuunt quietem sub bona custodia inter inimicos ad quandam aquam; habebant tamen multos clamores in silvis. De mane surgunt in vindictam paganorum et statuunt insidias supervenientesque Samaite ut predantur, et insidias tenentes insurgunt in eos, 12 ex eis occidentes, alii vero evaserunt; totam diem in ocisione, incendio etc. alii deducunt usque in noctem, in qua quieverunt in Rosittiem sub custodia inter inimicos. De mane pergunt ad naves in Mimila, ibique inve[350]niunt victualia et in pace per-noctant. De mane descenderunt per Mimilam in Prussiam cum exultacione, adducentes 400 captivos Samaitarum bene valenites. Multos quoque paganorum de Hucke vulgariter etc.
Anno 1394. frater Conradus Junginger nobilis genere per Capitulum concorditer eligitur in Magistrum generalem. Locum vero magistri tenuerat frater.....de Helfensteyn magnus commnendator et nobilis etc.
Reysa in latum edicitur hiis temporibus Wernhero Tetinger Marschalko commissa, ad quam venerant Francigene, Teutoni, preceptores et prefecti, qui cum marschalco in rigida hyeme veniunt prope Garten. Per Mimilam pertranseunt non ad profectum paganorum, venientes ad Nergam, vertunt se contra Neugarten, vieque erant male propter rigorem hyemis; sed marschalcus parum huiusmodi curabat. Cum pagani sentirent, cristianos esse in propinquo, castrum incinerant et abierunt; processerunt quoque in Lyden vulgariter, quod similiter invenerunt incineratum. Convertentes se in Merken, quod eciam a [352] paganis est exustum. Deinde hinc inde equitant, vastant et perturbant nec ante umquam ab aliquo marschalco tarn distans reysa fuit attemptata, in qua reysa interfuerunt Comes de Liningen, Bekvort, Anglicus et Francigene etc.; vexillo enim sancti Georgii non pepercerunt; adducunt in Prussiam captivos innumeros virorum, mulierum ac puerorum, de quibus supersunt in Prussia in hodiernum et longe post 4 ebdomadas sunt reversi.
Deinde Magister cum Marschalco in reysam mittunt fratrem Ulricum Junginger advocatum Sambiensem cum preceptoribus et peregrinis et simul pergunt in Lithwaniam, veniuntque in terram Rositten vulgariter ibique annunciatum fuit eis, ut domum redeant, quum Wytaut venisset contra Jurgenborg cum gravi exercitu per nemora multum longa.
Interim commendator de Balga, Comes Conradus de Kiborg, cum potencia porrexit in Droytzen non avisatam terram Russie et viriliter earn vastabat igne, gladio, plures interimens. Eduxit quoque validos Rutenos captivos 300 et 4 sexagenas thaurorum preter aliam predam magnam et cum gracia revertuntur.
Dux Masovie volens dilatare terminos suos contra ordinem novam, erexit domum vulgariter Sloterie dictam ad ripam Are. Quare Magister misit Comitem Rudolfurn commendato[354]rem de Balga, fratrem Walroder commendatorem de Reno cum populo multo, qui in furore suo Polonos expulerunt de castro, usque ad fundamentum ipsum igne destruentes.
Dux Johannes Masoviensis genere ibidem captivatur, quern ducunt usque ad Nare flumen et habita consultacione ad manum permittunt et predicta structura fuit violata. Post hec Magister vocavit dictum ducem, ut absque dilacione Magistro se presentet et ita reversi sunt, Polonos in merore relictos. Audivi ab antiquis, quomodo prefectus de Ynsterburg misit 6 ad latrocinandum in desertis circa penthecosten, quos Lithwani forti manu persequuntur et convertunt ad flumen Kirse, ubi manducabant, quod habebant. Lithwani vero sequuntur; quos cum percepissent, occultabant se ad miliare in deserto et veniunt ad aggerem, ubi iterum eos cognoverunt et Salice eos invenerunt, qui cum evadere nequirent, coperunt se defendere unde 8 de Lithwanis descendunt de equis et in mutuo conflictu duo de Lithwanis sunt occisi. Alii vero fugierunt, transeuntque consequenter ad Czuppam, unusque sedit in equo, qui fuerat Lithwanorum et superveniunt 4 Lithwani et sedens in equo clamavit. Lithwani veniunt et ita fugiunt et veniunt in Ynsterburg et inveniunt fratrem Kyntzel Kalsbuch, qui paganos sepe perturbavit.
[356] Caput XXXIMagister dictus prehabita consultacione cum preceptoribus statuit reysam anno 1394. ad reedificandum de fortissimis lignis Ritterswerder in locum pristinum, proponebantque pergere in Wyllam, collecta grandi copia suorum et peregrinorum de Francia et Almannia etc. Vocaverat etiam Magister sagittarios de Genewel 150, cum quibus dominus Theodoricus de Logendorff susceptis ibidem insigniis militaribus navigio venit in Prussiam, aliqui eorum nati erant de Francia, maior pars de Genewel, et veniunt in justa hora ad impugnandum infideles. Magister tandem porrexit in Konigsberg et post hec in Labyo cum preceptoribus.