Римская история - Марцеллин Аммиан
Шрифт:
Интервал:
Закладка:
6. Aderat his omnibus Praetextatus, praeclarae indolis gravitatisque priscae senator, ex negotio proprio forte repertus apud Constantinopolim, quem arbitrio suo Achaiae proconsulari praefecerat potestate.
7. Nec tamen, cum corrigendis civilibus ita diligenter instaret, omisit castrensia, rectores militibus diu exploratos adponens, urbes quin etiam per Thracias omnes cum munimentis reparans extimis, curansque sollicite, ne arma vel indumenta aut stipendium vel alimenta deessent his quos per supercilia Histri dispersos excursibusque barbarorum oppositos agere vigilanter audiebat et fortiter.
8. quae cum ita divideret nihil segnius agi permittens, suadentibus proximis, ut adgrederetur propinquos Gothos saepe fallaces et perfidos, hostes quaerere se meliores aiebat: illis enim sufficere mercatores Galatas, per quos ubique sine condicionis discrimine venundantur.
9. Haec eum curantem et talia commendabat externis nationibus fama ut fortitudine, sobrietate, militaris rei scientia, virtutumque omnium incrementis excelsum, paulatimque progrediens ambitum oppleverat mundi.
10. proinde timore eius adventus per finitimos longeque distantes latius explicato legationes undique solito ocius concurrebant: hinc Transtigritanis pacem obsecrantibus et Armeniis, inde nationibus Indicis certatim cum donis optimates mittentibus ante tempus ab usque Divis et Serendivis, ab australi plaga ad famulandum rei Romanae semet offerentibus Mauris, ab aquilone et regionibus solis, per quas in mare Phasis accipitur, Bosporanis aliisque antehac ignotis legationes vehentibus supplices, ut annua conplentes sollemnia intra terrarum genitalium terminos otiose vivere sinerentur.
VIII
1. Adpositum est, ut existimo, tempus ad has partes nos occasione magni principis devolutos super Thraciarum extimis situque Pontici sinus visa vel lecta quaedam perspicua fide monstrare.
2. Athos in Macedonia mons ille praecelsus navibus quondam Medicis pervius, et Caphareus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamedis pater classem conlisit Argivam, licet longo spatio controversi a Thessalo mari distinguunt Aegaeum, quod paulatim fusius adulescens, dextra, qua late protenditur, per Sporadas est insulosum atque Cycladas, ideo sic appellatas quod omnes ambiunt Delon partu deorum insignem, laeva Imbrum et Tenedum circumluens et Lemnum et Thasum, quando perflatur, Lesbo inliditur violentius.
3. unde gurgitibus refluis Apollinis Sminthii templum et Troada perstringit et Ilium heroicis casibus claram, efficitque Melana sinum oppositum Zephyro, cuius apud principium Abdera visitur Protagorae domicilium et Democriti, cruentaeque Diomedis Thracii sedes et convalles, per quas Hebrus sibi miscetur, et Maronea et Aenus, qua diris auspiciis coepta moxque relicta ad Ausoniam veterem ductu numinum properavit Aeneas.
4. Hinc gracilescens paulatim et velut naturali quodam commercio ruens in Pontum eiusque partem ad se iungens, in speciem Ю litterae formatur, exin Hellespontum a Rhodopa scindens, Cynossema, ubi sepulta creditur Hecuba, et Coelan praeterlabitur et Seston et Callipolin contra per Achillis Aiacisque sepulchra Dardanum contingit et Abydon, unde iunctis pontibus Xerxes maria pedibus peragravit, dein Lampsacum Themistocli dono datam a rege Persarum et Parion, quam condidit Iasionis filius Paris.
5. unde semiorbe curvescens altrinsecus, lataque aperiens terrarum divortia, circumfluis spatiis Propontidos respergit ex eoo latere Cyzicum et Dindyma, religiosa Matris Magnae delubra, et Apamiam Ciumque, ubi Hylam insecuta rapuit Nympha et Astacum secuto tempore Nicomediam a rege cognominatam, qua in occasum procedit Cherronesum pulsat et Aegospotamus, in quo loco lapides casuros ex caelo praedixit Anaxagoras, et Lysimachiam et civitatem, quam Hercules conditam Perinthi comitis sui memoriae dedicavit.
6. et ut effectae plenaeque Ю litterae figura servetur, in meditullio ipso rotunditatis Proconesus insula est oblonga et Besbicus.
7. Post cuius summitatem in angustias rursus extenuatum Europam et Bithyniam intercurrens, per Chalcedona et Chrysopolim et stationes transit obscuras.
8. nam supercilia eius sinistra Athyras portus despectat et Selymbria et Constantinopolis, vetus Byzantium, Atticorum colonia, et promuntorium Ceras praelucentem navibus vehens constructam celsius turrim, quapropter Ceratas adpellatur ventus inde suetus oriri praegelidus.
9. Hoc modo fractum et participatione maris utriusque finitum iamque mitescens in aequoream panditur faciem. quantum potest cadere sub aspectum late diffusum et longe.
10. omnis autem eius velut insularis circuitus litorea navigatio viginti tribus dimensa milibus stadiorum, ut Eratosthenes adfirmat et Hecataeus et Ptolomaeus aliique huius modi cognitionum minutissimi scitatores, in speciem Scythici arcus nervo coagmentati geographiae totius adsensione formatur.
11. et qua sol oceano exsurgit eoo, paludibus clauditur Maeotidos: qua declinat in vesperum, Romanis provinciis terminatur: unde suspicit sidus arctoum, homines alit linguis et moribus dispares: latus eius austrinum molli devexitate subductum.
12. per haec amplissima spatia oppida sunt dispersa Graecorum, quae cuncta aetatibus variis praeter pauca Atheniensium coloni condidere Milesii, inter Ionas alios in Asia per Nileum multo ante locati, Codri illius filium, qui se pro patria bello fertur Dorico devovisse.
13. extremitates autem arcus utrimque tenues duo exprimunt Bospori e regione sibi oppositi Thracius et Cimmericus: hac causa Bospori vocitati, quod per eos quondam Inachi filia mutata, ut poetae locuntur, in bovem ad mare Ionium permeavit.
14. Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat; per quae litora in sinus oblongos curvatus Sangarius et Phyllis et Lycus et Rhebas fluvii funduntur in maria, quibus controversae cyaneae sunt Synplegades, gemini scopuli in vertices undique porrecti diruptos, adsueti priscis saeculis obviam sibi cum horrendo fragore conlisis molibus ferri, cedentesque retrorsus acri adsultu ad ea reverti, quae pulsarant. per has saxorum dehiscentium concursantiumque crebritates si etiam ales intervolasset, nulla celeritate pinnarum eripi poterat quin interiret oppressa.
15. hi scopuli cum eos Argo prima omnium navis Colchos ad direptionem aurei properans velleris praeterisset innoxia, inmobiles turbine circumfracto stetere concorporati, ut eos aliquando Ivisse diremptos nulli nunc conspicantium credant, nisi super hoc congruerent omnes priscorum carminum cantus.
16. Post Bithyniae partem provinciae Pontus et Paphlagonia protenduntur, in quibus Heraclea et Sinope et Polemonion, et Amisos amplae sunt civitates et Tios et Amastris, omnes ab auspicio diligentia fundatae Graecorum, et Cerasus, unde advexit huius modi poma Lucullus, insulaeque arduae, et Trapezunta et Pityunta continentis oppida non obscura.
17. ultra haec loca Acherusium specus est, quod accolae ponton adpellant, et portus Acone, fluvii diversi, Acheron, idemque Arcadius, et Iris et Tibris et iuxta Parthenius, omnes in mare ictu rapido decurrentes. Thermodon his est proximus ab Armonio defluens monte et Themiscyraeos interlabens lucos, ad quos Amazonas quondam migrare necessitas subegerat talis.
18. Adtritis damnorum assiduitate finitimis, Amazones veteres, quae eos cruentis populabantur incursibus, altiora spirabant, viresque suas circumspectantes his, quae propinqua saepius adpetebant, validiores, raptae praecipiti cupiditatis ardore, perruptis nationibus plurimis manus Atheniensibus intulerunt, acrique concertatione effuse disiectae omnes nudatis equitatus sui lateribus conruere.
19. harum interitu cognito residuae ut imbelles domi relictae, extrema perpessae, vicinitatis eis repensantis similia funestos impetus declinantes, ad pacatiorem sedem transiere Thermodontis, quarum progenies longe deinde propagata per numerosam subolem manu firmissima ad loca reverterat genitalia, secuto tempore populis diversarum originum formidabilis.